Universis presentes litteras inspecturis Magister F. de Bellaquercu canonicus et officialis ambianensis salutem in domino. Noveritis quod Walterus li Cauchois et Albreia eius uxor recognoverunt coram nobis se imperpetuum vendidisse reverendo patri B[ernardo] dei gratia ambianensi episcopo pro duodecim libris parisienses sibi persolutis viginti solidos parisienses annui et perpetui census capiendos super quamdam domum sitam in manso dicti domini Episcopi iuxta domum Lamberti Mercerii clerici ex parte una et domum quondam magistri Renaudi cementarii, magistri fabrice beate marie ambiansis ex altera....