... Hinc est quod cum venerabilis concanonicus noster Petrus dictus Deodatus, qui presagium sui cognominis ita prosequitur quod se continuo in operibus pietatis exercens, iugi meditatione presumitur novissima providere, non solum in pios usus bona superflua, set et ea que sibi subtrahit erogando, nobis humiliter supplicarit ut in maiori capella nostre matris ecclesie missam de prefata beata virgine diebus singulis perpetuis temporibus celebrandam sibi liceat ordinare, certa stipendia instituendis in ea servitoribus.....