"Conquerebantur decanus et capitulum Ambiani quod, ea nocte qua ecclesia sua fuit combusta, quedam arca posita infra murum ipsius ecclesie, in qua erant sigilla et privilegia eorumdem, fuit de eodem loco amota et fracta, et inde asportata fuerunt, et furtim substracta sigillum et privilegia antedicta, supplicantes domino Regi ut super hoc consilium adhibeat: per inquestam inde factam, ex parte domini Regis, inventi valde suspecti tres infra scripti, videlicet Robertus Bisaharz qui in multis dampnificavit ecclesiam ipsa nocte. Item, Ansellus, serviens ville Ambiani, valde suspectus super asportacione et fractione dicte arche. Item, Injorrannus de Croi, aliquantulum suspectus inventus est; placuit domino Regi quod isti tres caperentur per ballivum Ambianensem."