[1247--in margin] G. Dei gratia ambianensis Episcopus universis presentes litteras inspecturis aeternam in Domino salutem. Cum translatio hospitalis Sancti Johannis ambianensis quod esse solebat ante nostram ambianensem ecclesiam, in quo loco ad praesens construitur ecclesia B. Firmini confessoris, cuius ecclesia ecclesiae nostrae cessit, in parochia Sancti Lupi ambianensis ex deliberatione provida de assensu praedecessorum nostrorum et capituli nostri et majoris et scabinorum ambianensium fuerit ordinata, et in hoc viri religiosi abbas et conventus Sancti Martini de Gemellis ambianensis ad quos jus patronatus ecclesiae Sancti Lupi ambianensis noscitur pertinere, assererent non modicum se gravari, pro eo quod dictum hospitalle constructum erat infra metas parochiae memoratae in quo oblationes obveniunt, et alia jura parochialia quae ad presbyterum curatum dicti loci pertinere noscuntur; noveritis quod nos utilitate ecclesiae Sancti Johannis et Sancti Martini in hoc pensata, in recompensationem damnorum et gravaminum prždictorum promittimus et ad hoc nos obligamus quod queremus et providebimus centum solidos paris. de annuo redditu ad opus ecclesiae Sancti Martini praedicti, quos dicta ecclesia in perpetuum libere percipiet et habebit. Promittimus etiam quod singulis annis in pascha eidem ecclesiae Sancti Martini centum solidos parisienses persolvimus quousque possidebit annuum redditum dictorum centum solidorum. In cuius rei testimonium presentes litteras sigilli nostri patrocinio communimus. Actum anno domini Mo CCo XL septimo.