DE PULSATIONE CAMPANARUM IN PROCESSIONIBUS

Anno Domini Mo CCo XLo IIIo, in capitulo nostro generali quod fuit post festum Be Marie Magdalene, concessit nobis reverendus pater Arnulphus, Dei gratia Ambianensis episcopus, quod in omnibus processionibus, in intervallo quod eatenus habitum fuerat inter appellationem processionis et clangorem qui fit quando processio rediens intrat chorum, pulsentur due minime campane continuo, et quod in omnibus magnis duplis sine Cum eo, clangores qui eatenus facti fuerant cum sex campanis minoribus, extunc fierent cum octo de turre versus claustrum, videlicet, Gentiana et Benedicta, supperadditis aliis sex. In magnis vero duplis ad Cum eo, adderentur due maxime illis octo, excepto clangore qui fit in fine misse qui solummodo fit cum octo.