De censibus domorum presbiteri sancti Firmini.

Arnulphus, Dei gratia Ambianensis episcopus, universis presentes litteras inspecturis in Domino salutem. In litteris bone memorie predecessoris nostri Gaufridi, episcopi Ambianensis, nobis oblatis, vidimus contineri: quod cum ecclesiam Ambienensem, tempore pie recordationis Everardi episcopi Ambianensis, tunc eidem ecclesie presidentis, contigisset incendio corruisse, per eundem Everardum, episcopum, accedente consensu cleri et populi Ambianensis, fuerat ordinatum, et erat necesse quatinus fundamentum dicte ecclesie ampliaret, ad quas ampliationes ecclesiam Bti. Firmini Confessoris retro sitam cedere oportebat. Et quoniam illa ecclesia parrochianis suis erat invia et occulta, et hospitalaria domus periculose sedebat ad tocius urbis, sicut visum est, detrimentum predicte fuit ordinationi adjectum quod ecclesia beati Firmini ad domum hospitalariam et hospitalaria, apud magnum pontem, ad locum quem emit Johannes de Croy [also Croii], quondam civis Ambianorum, laudabiliter transferrentur. Attendentes itaque quod hec fuit mutatio dextere Excelsi, administrationis nostre tempore, quod prefati predecessores nostri, eorum interveniente obitu, non potuerunt supplere, volentes, ad instanciam capituli nostri et civium Ambianensium, sedem parochie beati Firmini in domo que fuerat hospitalarie fecimus collocari, sed quoniam locus ille canonicis et parrochianis beati Firmini sufficere non valebat, et presbiteri ejusdem loci curati proprias mansiones non habebant, ex quorum remotione maximum cotidie toti parrochie periculum imminebat; maxime cum ipsi semper debeant esse parati ad exhibenda parrochianis suis, prout necessitas exigit, ecclesiastica sacramenta, ad instanciam et preces multas dilecti filii Roberti, presbiteri ejusdem curati loci, ad parrochianorum suorum, per nos et prefatum capitulum extitit ordinatum ut domus quam Gregorius, quondam sacerdos, ex dono bone memorie Everardi episcopi tenuerat et alia domus eidem contigua que fuerat Willelmi [also Guillelmi] de Dompno-Medardo [also Domno-Medardo] quondam canonici beati Firmini Confessoris, et eciam terra quam pie recordationis Gaufridus, episcopus predecessor noster, capitulo concesserat circa domos illas memorati cederent confessoris, et dicti Roberti, presbiteri, ac successorum suorum presbiterorum perpetue mansioni sub annuo censu octo librarum parisiensium reddendo in perpetuum capitulo memorato a dicto Roberto, presbitero et ejus successoribus presbiteris, pro mansione sua ibidem habenda, et fabrica supradicte ecclesie amplianda, videlicet in festo sancti Martini Hyemalis, centum solidos, et in dominica in Albis LX solidos, pro quibus idem Robertus, presbiter, tam dictam mansionem quam obventiones altaris ipsum ac successores suos presbiteros contingentes penes dictum capitulum obligavit. Decanus vero et dictum capitulum tam dictas domos quam terram memoratam tenentur erga omnes eidem Roberto ac suis successoribus presbiteris garandire.

Hec igitur divino, ut credimus, provisa consilio, de consensu, voluntate et predicti capituli et canonicorum beati Firmini Confessoris dictarum domorum et obventionum obligationem approbatum annotari sub cyrographo fecimus et conscribi, et tam sigillo capituli quam nostro signari in hujus rei testimonium et munimen, Actum anno Domini Mo CCo XLo, primo, mense junio.