[1238--in margin] Arnulphus Dei gratia Ambianensis Episcopus Dilectis in Xristo filiis praeceptoribus et fratribus hospitalis beati Johannis Ambianensis salutem et religionis augmentum. Cum officio pastorali nobis licet indignis divina miseratione commisso providere teneamur non tantum Domui vestrae sed et multis aliis curae nostrae traditis, illam praecipue debemus amplecti quae die noctuque nostris videtur oculis subiacere pauperibus et peregrinis Marthae impendens officium, quod ne debeat aliquando perturbari, si eternis melius proficiat institutis, humano debet auxilio confoueri [conferri]. Inde quia cum ex incendio nostrae ecclesiae multa non tantum vobis elemosynarum suffragia sed et multis aliis, ut refertur, sint pro ejus reaedificatione subministrata, et a nostris praedecessoribus felicis recordationis Evrardo et Gaufrido ambianensibus episcopis, accendente capituli et civium ambianensium consensu et etiam eundem consensum Domino Rege favorabiliter prosequente, pridem fuerit ordinatum de translatione domus vestrae, et Beati Firmini parochiae ad honorem Dei salubriter collocanda. Et licet ex hoc videamini nostro tempore perturbari nescientes ad praesens de dampnis quae dicitis iudicare, iterum communicato cum praefatis capitulo et civibus consilio, propter instantiam temporis, quae nos pulsat ut parochia Beati Firmini ubi debeat collocetur: satis [?] et sufficienter, ut credimus, ordinatum de consensu abbatis et conventus Sancti Martini de Gemellis ambienensis ut eadem utamini libertate celebrando in capella vestra in parochia Sancti Lupi, quam inter alia habebatis, scilicet ut cum vobis de terra provisum fuerit pro ...[omission]... assignanda, parati erimus Domino dante benedictionis officium impertiri.

Nichilominus autem tota terra vacua sive plena ab aula vestra usque ad ripam aquae, vobis ad faciendam voluntatem vestram libera remanebit, et insuper centum librae parisienses quolibet anno usque ad quinquennium pro dampnis, et vestris etiam aedificiis ordinandis de bonis fabricae ecclesiae nostrae vobis in festo omnium sanctorum tradentur in vestra commoda collocandae. Et quia [de--added] incertis etiam non possimus ferre sententiam hinc et ordinationi adjunctum quod viri venerabiles decanus et paenitentiarius ambienensis, Firminus Ruffus, Firminus de Sorebii, cives nostri, auditis computationibus sumptuum vestrorum, et de dampnis propter translationem loci vestri habitis vel habendis veritate bona fide plenius inquisita solum Deum habentes praeoculis ordinabunt de illis quaecumque ulterius vobis fuerint restauranda. Ipsi vero quatuor ad opus Ecclesiae Beati Firmini collande de terra vestra quae est inter aulam et ripam aquae supradictam prout viderint expedire retinebunt. Et ne inter vos et fratres qui iam in Domo alia commorantur rixa oriatur sive discordia volumus ut quam cito domus eorum facta fuerit pro ipsis et peregrinis suscipiendis quod in eadem maneant et morentur et interim fiet clausura inter vos et ipsos ut nec ipsi a vobis nec vos ab ipsis possitis inquietari.

Praeterea scire vos volumus, et pro certo tenere quod privilegium apostolicum quod habetis faciemus in eadem forma sine vestris sumptibus innovari. Cum autem haec omnia de voluntate et assensu capituli et omnium praedictorum fuerint ordinata, sicut sigillum capituli cum nostro appensum approbat et confirmat, hortamur vos in Domino ut vestram matrem ecclesiam piis visceribus amplexantes, patientam habeatis moleste de caetero non ferentes propter necessitate ipsius alias vos transferri, ubi sicut credimus et videmus etsi tristitiam ad tempus habetis poteritis Domino cooperante et loci amplitudine et fluminis largitate et aeris salubrititate imposterum collocari sicut legitur de propheta cuius Dominus patientia approbata post multas tribulationes magis eius novissimis quam principio benedixit. Actum anno Domini Mo CCo tricesimo octavo mense Augusto.