Quaedam assumuntur loca ad fabricam ecclesiae cathedralis.

G. divina permissione Ambianensis ecclesiae minister humilis, J. decanus, totumque ejusdem ecclesiae capitulum, universis pr¾sentes literas inspecturis in Domino salutem. Juxta verbum viri sapientis: hominis est proponere, Dei autem disponere; sed quando Dei dispositio apud mortales veniat, effectum judicare non possumus, nisi sperare debemus, sive bonum fuerit, sive malum, ad nostram correctionem vel profectum venire, ut probatio fidei nostrae pretiosior sit auro quod per ignem probatur. Nam si peccatis nostris exigentibus, permiserit Dominus nostram ecclesiam concremari, ad nostram profectum hoc evenisse credamus, considerantes altitudinem divini consilii super salutem generis humani. Quoniam per clarae memoriae episcopum Everardum fuerat ordinatum accedente consensu Ambianensis cleri et populi, tanquam eis fuisset a Domino inspiratum, quatenus fundamenta ecclesiae ampliaret, et mundaret sanctum ut custos vasorum, ad quam ampliationem et mundationem faciendam de communi consilio oportebat ecclesiam beati Firmini confessoris matricis suae cedere fundamentis; et quia ecclesia illa parochianis suis erat invia et occulta, et hospitalaria domus periculose sedebat ad totius urbis, sicut visum est, detrimentum, praedictae ordinationi fuit adjectum, quod ecclesia beati Firmini ad domum hospitalariam, et hospitalaria apud magnum pontem ad locum quem emit Johannes de Croy quondam civis Ambianorum laudabilis transferrentur, et haec est mutatio dexterae Excelsi , licet ex obitu dicti episcopi retardata, tandem nihilominus dispositione divina, ut credimus, operante, nos et cives Ambianenses in hac considimus voluntate, requisito prius domini regis et impetrato consensu, quod dictorum locorum transmutatio fiat nulla de cetero contradictione obstante, sicut pridem habebatur in proposito facienda, cum totius civitatis mutatio ista honestati pariter et decori cedere videatur, quamquam ad tempus ex hac quasi dissipatione doleat pars utraque, quae si perspexerit perventurum in hac transmutatione civitatis honorem, moerorem suum convertet in gaudium sancti viri exemplo, qui per vertutem pati maluit apud Deum novissimo fine magis quam principio benedici. Sciendum enim huic ordinationi fuisse adjectum, quod in uno latere nostrae matris ecclesiae locus provideretur honestus, in quo sacerdos beati Firmini parochianos suos convocare valeret, et ministrare eisdem tam missarum solemnia, quam sacramenta, aliave teneretur, canonici quoque ejusdem ecclesiae in choro Ambianensi pro cultu divino suam praesentiam exhiberent, donec in loco quem praediximus hospitalaria ordinetur ecclesia tam curato sacerdoti quam canonicis sufficiens et honesta, quibus promisimus in bona fide, quod in mora non erimus quantum in nobis erit, dictam ecclesiam construendi, ut ita possint divinum officium exercere, sicut antiquitus faciebant. Et ut haec omnia inconcussam obtineant firmitatem, sigilla nostra praesenti chartae appensa approbant et confirmant.

Actum anno Domini M. CCXXXVI. feria secunda dierum Paschalium.

Pages commented, "Auparavant que notre incomparable Cathˇdrale ait ete construite au lieu ou elle est aujourd'hui, l'eglise collegiale de Saint-Firmin-le-Confesseur, et paroissiale s'elevait vers un des bouts de la croisee de la Cathedrale, de cote du septentrion, dans l'endroit occupˇ prˇsentement par le terrain de la nouvelle chapelle Saint-Jean-Baptiste, jusques celui des fonts baptismaux....", see L. Douchet (ed.), Manuscrits de Pag¸s, I, 39.

"Cet eveque [Geoffroy] pendant qu'il vecu, fit elever ce batiment jusques a la voute, mais il n'eu pas la satisfaction de jetter les fondemens de la croisˇe de cette eglise du cote du nord, qui etoit l'endroit ou etoit celle de S. Firmin Confesseur qui etoit encore a demolir en 1236 ainsi qu'il paroit par un titre de ce prelat de cette annˇe, qui mourut six mois apres.... Arnoul, son successeur, fit faire la demolition de cette [derni¸re--added] eglise et jetta les fondemens de la croisee de la catˇdrale, et pendant dix ans que ce prelat a tenu le siege d'Amiens, les voutes, le comble et le clocher du milieu furent presques achevez."