LITTERE DE LAPIDICINIS CANONICORUM PINCHONIE Universis presentes litteras inspecturis, nos capitulum Beati-Martini Pinchoniensis notum facimus quod nos vendidimus procuratoribus fabrice ecclesie Ambianensis ad opus ejusdem fabrice, a festo beati Remigii ultimo preterito usque ad undecim annos penitus completos pro quinquaginta libris parisiensium, totum illud quod habemus in quarrariis de Bello-Manso et in eisdem nos de jure contingit in omnibus rebus tam altis quam bassis; dantes eidem fabrice potestatem et licentiam ut naves ipsius fabrice veniant per terram et aquam nostram ad reportandos lapides et faisellum reponendum prope lapidicinas, ubi locus se reddiderit propiorem in terra nostra secundum quod videbitur expedire, et ad utilitatem fabrice fuerit et profectum. In cujus rei testimonium presentes litteras sigillo nostri capituli fecimus roborari.

Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo quarto, mense marcio.

Bibl. nat., Collection de Picardie, II, J.-J. de Court, Memoires cronologiques, II, 3, "L'eveque Geoffroi qui fut son successeur travailla sur le meme plan a l'egard des pierres dont on eu besoin, elles furent tirees des carrieres du village de Croissi apartenant au chapitre et de celles de Pequigni en consequence du traite fait au mois de mars 1234 pour unze ans avec les chanoines de l'eglise collegiale de ce lieu moiennant la somme de cinquante livres parisis."