DE INSTITUTIONE CAPELLANIE IN HONORE SANCTI PAULI APOSTOLICI IN ECCLESIA NOSTRA

Omnibus XPI fidelibus presentes litteras inspecturis capitulum Ambianense in Domino salutem. Venerabilis patris nostri Johannis, Dei gratia Sabinensis episcopi, devotionem quam erga ecclesiam nostram sincero gerit affectu, quanta gratiarum actione possumus apud Deum et ipsum non immerito prosequentes, capellaniam quam in ecclesia nostra constituit in honore Conversionis sancti Pauli, apostolici, cujus ordinationem et donationem in manu sua et venerabilis viri Johannis decani nostri, si ipsum contingat eumdem supervivere episcopum retinuit, cum aliis in ecclesia nostra capellanis connumerandam duximus tam ad servicium ecclesie nostre quam ad distributiones quas capellani alii sunt de cetero percepturi, de communi assensu et omnium voluntate. Donatio vero capellanie post decessum prefati episcopi et decani ad nostram ecclesiam libere revertetur, sicut ipse episcopus pie voluit et salubriter ordinavit. Decime vero de Bernastre et de Guisencort nomine nostro extracte de manu laica, mediante pecunia ad hoc per dictum episcopum et decanum provisa, ad sustentationem capellani qui in ecclesia nostra in ordine sacerdotali tenebitur assidue sicut alii deservire concessimus in perpetuum assignari, ipsas decimas quantum in nobis est dicto capellano presenti auctentico confirmantes.

Actum anno Domini Mo CCo tricesimo tercio, mense aprili.

*Note: this chapel is located in the east aisle of the south transept in the bay adjacent to the transept facade.
Cartulaire, I, item 230, 279-280. See also Arch. Somme G 2966, 156vo-157ro.