Arch. Somme, G 1056, Copy made on paper in December 1638, from the chapter's cartulary. De Domibus inter domum Episcopi et Hospitalariam.

Gaufridus divina permissione Ambianensiae Ecclesiae minister humilis omnibus Xristi fidelibus presentes litteras inspecturis aeternam in domino salutem. Novit universitas vestra quod nos contulimus et concessimus in perpetuum capitulo nostro Ambianensi ad faciendum capitulum suum et claustrum domum qua fuit domini Gregorii et domini Wilelmi [?] de Dompno Midardo et domum Matriculariorum cum tota terra quae est retro domos illas usque ad clausuram virgulti nostri a muro domus nostrae plantatoriae [?] usque ad murum hospitalarie.