RENOVATIO ORDINATIONIS DISTRIBUTIONUM COTIDIANARUM

I[ohannes], decanus, totumque Ambianensis ecclesie capitulum omnibus ad quos littere iste pervenerint salutem in Domino. Cum olim in ecclesia nostra, de communi ordinatione capituli, fuerit institutum et per felicis memorie A[lbericum], quondam archiepiscopum Remensem, confirmatum ut canonici ejusdem ecclesie servicio assidue residentes cotidiana temporalis beneficii distributione gauderent, exinde studiosius insistentes in hiis que pertinent ad Deum, sine quo nichil est validum, nichil sanctum, et dicta institutio non potuerit, sicut debuit, hactenus observari: nos, opportunitate accepta, prefatam institutionem de communi consensu capituli renovantes, cotidianis distributionibus in ecclesia nostra de cetero faciendis assignavimus cuncta que in scripto archiepiscopi memorati videlicet proventus de Riesmaisnil et de Bertaucort, decimam de Oresmiax et de Kyrreu et octoginta modios de molendinis nostris Ambianensibus, superaddentes decimam de Linieres, et de eisdem molendinis XL modios; manente conditione contenta in autentico supradicto, hoc scilicet quod nisi predicta ad cotidianas distributiones suffecerint, de residuo molendinorum suppleatur defectus. Formam igitur distribuendi taliter duximus ordinandam quod in matutinis in quibus non fuerint distributiones ratione festivatum vel anniversariorum IIIIor denarii dentur cuilibet canonicorum presentium ad Benedictus. Singulis autem horis singulis canonicis denarius distribuatur, hoc tamen adjecto quod in commendatione que non fiet pro anniversario, quilibet canonicus presens habebit denarium; similiter in vigiliis defunctorum que pro anniversario non fiunt. Quando autem missa celebrabitur extra sollempnitates de beata Maria, vel de Sancto Firmino, singulis canonicis tres denarii dabuntur hora meridiana presentibus. Ordinavimus etiam preterea, sicut in crastino beate Magdalene in generali capitulo fuerat ordinatum, ut redditus de cetero accrescentes, exceptis hiis que pro anniversario advenient, in augmentum harum distributionum in perpetuum sine substractione aliqua deducantur. Sano etiam consilio est provisum et salubriter institutum ut redditus qui ad anniversaria de cetero conferentur, vel de collata ad emendos redditus anniversariorum pecunia acquirentur, in ipsis anniversariis distribuantur omnino, nec in usus alios convertantur. Verumtamen in hiis distributionibus, vel aliis, Robertus de Wai et Girardus de Conchi et successores ipsorum nichil percipient nisi quantum ad unius prebende pertinet portionem. Ne ergo institutiones predicte ad Dei cultum sano ordinate consilio possint amodo oblivione deleri, vel aliquorum malignitate perverti, ipsas presenti scripto fecimus sigilli nostri munimine roborari, districtius inhibentes ne quis huic nostre confirmatione temere se opponat aut contraire presumat.

Actum anno Domini Mo CCo XXo, mense maio.